monumenta.ch > Plinius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 0, 4
itaque cum ceteris in veneratione tui pateant omnia alia, nobis ad colendum te familiarius audacia sola superest: hanc igitur tibi imputabis et in nostra culpa tibi ignosces. perfricui faciem nec tamen profeci, quoniam alia via occurris ingens et longius etiam summoves ingenii fascibus.